Handlingar rörande Skandinaviens historia. Tjugondeförste Delen, Hörbergska Boktryckeriet, 1836
The letter:
Omnibus presens scriptum Cernentibus Marga[re]ta dei gracia Norwegie et swecie Regina salutem in domino Notum facimus vniuersis Quod honesto viro swarte skonungh, omnia bona. Magno pors et thorkillo Baarun olym pertinencia Jn prouincia fiæræ sita. Tam vacua quam structa. Cum omnibus adiacencijs et iuribus pro seruicio suo nobis impendendo et inpenso Jure pheodali dimittimus et fauemus Omnibus et singulis Aduocatis nostris et officialibus prohibemus firmiter in hiis scriptis Nequis ipsorum contra hanc fauorem et bonorum assingnacionem sibi datam indebite presumat quomodolibet aggrauare Prout nostram vlcionem Regiam voluerint euitare, Quod si vero Jdem magnus Pors et thorkillus Baarun nostro seruicio mancipare et inesse nobiscum et rehabere voluerint vt premittitur Extunc sibi alia bona illorum loco assignamus Jn Cuius Rei testimonium sigillum nostrum presentibus duximus appendendum Datum Castro wardbergh. Anno domini. M°.C°C°C°.LXXX primo dominico die post festum sancti Jacobi Apostoli.
No comments:
Post a Comment