Thursday, August 5, 2021

Princess Elizabeth's letter to her half-brother King Edward VI, dated February 14, 1551

Source:

Original letters illustrative of English history, series 1, volume 2, page 160, edited by Henry Ellis, 1825



Above: Princess Elizabeth, artist unknown.


Above: King Edward VI of England, painted by William Scrots.

The letter:

Quod ante hoc tempus nullas ad tuam Maiestatem literas dederim, Rex sereniss. & illustriss. nullasque pro singulari illa humanitate fraternoque amore coram mihi exhibitis gratias egerim, id queso ne aut beneficiorum oblivioni, quæ absit, aut segnitiei, quæ minime decet, sed aliis causis justissimis attribuendum esse existimet. Nam dum ad tuam Majestatem scribere sæpe conarer, corporis valetudo aliquantum adversa maxime vero capitis dolor ab incepto revocavit. Quo nomine spero tuam Celsitudinem meum erga se animum literar. vice accepturam esse. Qui quidem animus non tam ex ore quam ex corde profectus debitam quandam erga tuam Maiestatem observantiam & fidem declarabit. Verum hæc ego re ipsa & factis potius quam verbis a te cognosci cupio. Quod ut fiat ego omnibus viribus contendam. Quemadmodum enim aurum ubi igni excoctum & a scoria probe expurgatum fuerit, tum demum certo dignoscitur, sic opera cujuscunque hominis animum certissimo arguunt. Porro quod reliquum est ago tuæ Majestati gratias quam possum maximas, quod non tantum præsentem præsens omnibus humanitatis officiis prosecuta sit, verumetiam nunc absens suum erga me absentem animum annulo misso testatum fecerit. Ex animo intelligere potui promissi memoriam tuæ Majestati refricare minime opus fuisse, non solum quia vt ne facerem tua Celsitudo jusserit, verumetiam propter ostensam mihi benevolentiam de qua non dubitavi antea. Deus conservet tuam Majestatem qui incolumem & eandem (vt facere cepit) ad maximar. virtutum incrementa provehat. Enfeldiæ, 14 februarij.
Majestatis tuæ humillima
serva & soror
ELIZABETA.

Excelentissimo & nobiliss:
Regi Edouardo Sexto.

No comments:

Post a Comment