Friday, January 15, 2021

Katarina Platosdotter's letter, year circa 1332

Source:

DelaGardiska archivet, volume 3 part 1, edited by Peter Wieselgren and published by J. Hörberg, 1831


The letter:

Universis presentes literas inspecturis Katerina filia eringisle plato salutem in domino sempiternam notum facio universis, quod die qua introivi ad sorores skeningiæ & habitum earumdem percepi, eisdem contuli dimidietatem patrimonij mei in lidhaholt, cum agris, pratis sylvis & piscaturijs infra sepes & extra, & cum dimietate bonorum mobilium & immobilium, domorum & utensilium aine petitione & calumpnia cuius libet pro dote mea, jure perpetuo possidenda, & reliquam dimidietatem eorumdem bonorum pro usibus meis necessarijs ad finem vite mee tenee & reservo, ut autem predicta donatio firma sit & stabilis, sigillum domini kanuti folkason nec non & cognatorum meorum hemmingi æringislason, hemingi amundason, byrgheri ionson, iohannis mörskä, thoriri andreson, nec non & nicolai hempikæson advocati Skeningensis, ad petitionem meam presentibus sunt appensa. datum & actum anno dni mcccxxx secundo in die professionis mee, videlicet in die beati Jacobi apostoli.

No comments:

Post a Comment